1287 dicembre 30, Perugia.
In nomine Domini, amen. Anno eiusdem MCCLXXXVII, indictione | XV, tempore domini Honorii pape quarti, die XXX de|cembris. Dominus Bartolomeus Benegnatis iudex | per se et suos heredes et pro patre suo, pro quo promisit de rato, | fecit finem et perpetuam refutationem et pactum de non ulterius pe|tendo Vanni Gualfredutii de Pistorio, pro se et eius | heredes stipulanti, de omnibus usuris et male ablatis, quas | habuisset et recepisset ab eo vel alio pro eo, ultra sortem, | nomine et ocasione unius contractus summamque continentis XX librarum | denariorum, scripti manu mei notarii; quia confessus fuit quod ei fuit satisfactum, | renuntians exceptioni non facte refutationis et non esse ei satisfactum et omni | alii legum auxilio. Et promisit ei quod nemini ius dedit nec | cessit aliquod alicui quod ei nec eius heredes nec huic contractui | esset nociturum; quod si aparetur, promisit ei ipsum ius reaquirere | et eum et eius heredes et bona promisit conservare indempnes et litem | aliquam nec questionem, citationem, litterarum impetrationem per se vel alium | in curia domini auditoris domini pape, domini episcopi, nec alia qualibet | promisit non moverea, sub pena X librarum denariorum. Quam penam ei dare | et solvere promisit si contra faceret et de predictis facere confessionem | promisit ei coram iudice Comunis Perusie ad eius petitionem et pena | soluta vel non, hic contractus sit firmus. | Hoc actum Perusie, ante [c]ameram Iacomutii domini Paridis, | coram Perusiolo Deotaite et Pascuto Venture testibus.
(SN) Et ego Iacobus Andree imperiali auctoritate | notario predictis interfui, rogatus subscripsi.
a. -ve- su corr.