Quietanza

1284 novembre 13, Perugia.

In nomine Domini, amen. Anno eiusdem MCCLXXXIIII, indictione XII, tempore domini Mar|tini pape quarti, die XIII intrantis mensis novembris. Massolus | quondam Perusii per se suosque heredes et pro Elemosina Perusii et pro Nicolutio Mai|netti, pro quibus promisit de rato sub pena infrascripta, fecit finem et | perpetuam refutationem et pactum de non ulterius petendo Vanni Gualfredu|cii, recipienti pro se suisque heredibus, de omnibus et singulis usuris et male ablatis | habitis seu que extorte fuissent ab eo vel ab alio pro eo ultra sortem, nomine | et ocasione unius contractus summam continentis CCC libraruma denariorum, scripti manu mei | notarii; quia comfessus fuit quod ei fuit plenarie satisfactum, renuntians | exceptioni non facte refutationis et omni alii legum auxilio, liberans et ab|solvens eum per aquiliana stipulatione et aceptillatione. Et promisit | ei quod nemini ius dedit nec cessit aliquod alicui quod ei nec eius heredibus nec | huic contractui esset nociturum; quod si aparetur, promisit ei eum ipsum ius rea|quirere et eum et eius heredes et bona promisit conservare indempnes, renuntians | iuri publico privato et litteris impetratis et impetrandis a sumnob pon|tifice vel ab eius auditore seu delegato. Et hec omnia promisit | et convenit ei tenere, attendere et observare et non contravenire | omneque dampnum litis et expensas reficere suo sinplici verbo, sive | libelli porrectione et iudicis taxatione et litemc aliquam nec questionem, citationem | literarum, impetrationem libelli sinplicem nec ultra procedi | facere per se vel alium coram aliquo iudice, sub pena XXV | librarum denariorum. Quam penam ei dare et solvere promisit si contra faceret | et de predictis, quodd pena solvenda si commissa fuerit, confessionem fa|cere promisit ei coram iudice Comunis Perusie, coram quolibet iu|dice competenti ad eius petitionem et pena soluta vel non, | hic contracus sit firmus. Hoc actum Perusie, ante cameram Iacopelli Amgeli, | coram Benetello Bevenuti et Pero Ranaldi, testibus.

(SN) Ego Iacobus Andree impe|riali auctoritate notarius predictis inter|fui, rogatus subscripsi et publicavi.

 

a. -i- corr. su altra lettera                 b. A suno con segno abbr.                               c. segno abbr. superfluo taglia l'asta di l    d. Così A