Mutuo

1300 novembre 4, Pistoia.

Martinus condam Ravallini cappelle Sancti Pauli fuit confessus in veritate se mutuo | habuisse et recepisse apud se habere a Viviano condam Rustichi cappelle Sancti Iohannis | Forcivite unum florinum boni et puri auri et solidos III denariorum florinorum parvorum. Quos | denariuma florinum auri et solidos III denariorum dictus Martinus promisit et convenit reddere et | restituere dicto creditori vel suis heredibus hinc ad tres menses proximos venturos vel ad alium terminum | sibi a dicto creditori datum, dampna et expensas resarcire sine intervento creditoris, obligando se | exinde et suos heredes et bona ad penam dupli suprascripti florini auri et pecunie predicte et omni | alii iuri. Cui Martino volenti, ego Ranerius notarius infrasctiptus precepi per guarantigia ut predicta ob|servet. Actum Pistorii, ad pedem domus mei Ranerii notarii infrascripti, presentibus Gerardo | Pieri et Bonaiuto Michelis testibus rogatis. Anno Domini MCCC, indictione XIIII, die IIIIo mensis | novembris.

(SN) Ego Ranerius condam Stoldi iudex ordinariusb atque notarius | suprascriptis interfui et rogatus suprascriptorum contrahentium scripsi et publicavi.

 

a. Segue denarium ripetuto                             b. Segue ordinarius ripetuto