Contratto di matrimonio

1301 gennaio 23, Pistoia.

In Christi nomine, amen. Paulus condam Celli civis Pistoriensis per verba de presenti consensit in dominam Saviam filiam condam Guidi Ingheramia |  tanquam in suam uxorem legictimam, petendo et volendo eam pro sua uxore legictima. | Et dicta domina Savia per eadem verba de presenti, de consensu et voluntate Andree sui fra|tris et filii condam dicti Guidi, consensit in dictum Paulum tanquam in suum virum legictimum, |  petendo et volendo eum pro suo viro legictimo. Quibus ita peractis, dictus Paulus, profitens |  se in hoc casu vivere legi Longobarde, donavit nomine mete extimate suprascripte domine Sav[i]e | eius uxori libras XV bonorum denariorum florinorum parvorum usualis monete, silicet super omnibus bonis dicti Pauli, | cedens et mandans dictus Paulus eidem domine Savie eius uxori, ex dicta causa donationis, omnia iura | omnesque actiones, que et quas habet vel habere videtur in dictis suis bonis, faciens eam dominam et procuratricem | ut in rem suam, ut agat et experiatur et inde faciat quidquid sibi et suis heredibus facere placuerit | ad habendum, tenendum, possidendum et quidquid sibi placuerit faciendum; costituens se tenere et possidere | dicta bona ex dicta causa donationis pro dicta domina Savia quousque dicta domina Savia intraverit | in tenutam et possessionem, in quam intrandi ei licentiam ex nunc concedit. Quam donationem dictus Paulus | promisit firmam et ratam habere et tenere et contra non agere vel venire per se vel per aliam personam | nec agenti contra sensum plebere de iure vel de facto et defendere et exbrigare dicta bona | suprascripte domine Savie ab omni persona et loco, inb curia et extra suis propiis expensis et de omni suo dolo, fraude, | conludio, alienatione vel obligatione retro non facto alicui persona vel loco, sub obligatione sui suorumque | heredum et bonorum; renuntians super hiis omni suo iuri et legum auxilio. Tali pacto et conditione apposito suprascripte | donationi quod si dictus Paulus decederet ante dictam dominam Saviam sine filiis ipsorum legictimis | et heredes ipsius Pauli infra annum post decessum ipsius Pauli dederint et solverint dicte domi[n]e | Savie dictas XV libras, quod dicta donatio inritetur et sit cassa et vana et ad heredes ipsius Pauli | libere revertatur; alias valeat et teneat dicta donatio donec dicte XV libre fuerint dicte | domine Savie integre persolute. Quapropter dictus Paulus confessus fuit in veritate se | habuisse et recepisse a suprascripto Andrea fratre dicte domine Savie, dante et solvente pro dicta domina | Savia pro dote et nomine dotis ipsius domine Savie, inter denarios et arredum, libras secentas | bonorum denariorum florinorum parvorum usualis monete, vocans se bene sibi solutum et plenarie sa|tisfactum esse a dicto Andrea de dictis DC libris. Pro qua dote restituenda in omni casu | restituende dotis, obligavit dictus Paulus eidem domine Savie sue uxori se et suos heredes et | bona; renuntians exceptioni non habite et non sibi date suprascripte dotis, conditioni sine causa vel ex iniuxta | causa et omni alii suo iuri et legum auxilio. Actum Pistorii, in cappella Sancte Marie de Ripalta, in domo ubi | moratur dictus Andreas; presentibus domino Landino condam domini Ranuccii, domino Ranerio Fortebraccii, | domino Ranuccio Foresis, Baldera Arrigi, Allexandro Corsi, Bartromeo Iacobini, Maççeo domini | Ranboc[t]i et ser Iusto condam ser Bartromini testibus ad hec rogatis et vocatis; sub dominice nativitatis | anno MCCC primo, inditione quartadecima, die XXIII ianuarii. Coram quibus testibus incontinenti in dicta | domo dictus Paulus anulavit dictam dominam Saviam mictendo anulum in quodam dicito manus | destre ipsius domine Savie anularis tanquam suam uxorem legictimam; et ipsa domina Savia recepit | anulum ab eo tanquam a suo viro legictimo.

(SN) Ego Iacobus filius condam Locteringhi imperiali auctoritate iudex ordinarius atque | notarius suprascriptis interfui et rogatus sscripssic et publicavi et ubi supra singnatum | est ubi dicit "filiam condam Guidi Ingherami" mea propia manu scripssic et | singnavi.

 a. filiam-Ingherami aggiunto in fine di testo con segno di rimando     b.  i- corr. su altra lettera                 c. Così A