Quietanza

1287 maggio 5, Perugia.

In nomine Domini, amen. Anno eiusdem MCCLXXXVII, indictione XV, Ecclesia | Romana pape vacantis, die V intrantis mensis maii. Pellolus | Deotaleve per se suosque heredes et pro Blasio Bartoli, pro quo promisit de | rato, fecit finem et perpetuam refutationem et pactum de non ulterius petendo | Vanni Gualfreduci de Pistorio, pro se suisque heredibus stipulanti, de omnibus | usuris et male ablatis, quas habuisset ab eo vel ab alio pro eo, ultra sortem, | nomine et ocasione unius contractus summam continentis XX librarum denariorum, scripti manu | mei notarii; quia confessus fuit quod ei fuit satisfacutm, renuntians exceptioni non facte | refutationis et non esse ei satisfactuma et omni alii legum auxilio. Et promisit ei quod nemini ius dedit nec | cessit aliquod alicui quod ei nec eius heredibus nec huic contractuib esset nociturum; quod | si aparetur, promisit ei ipsum ius reaquirere et eum et eius heredes et bona promisit | conservare indempnes et dampna et expensas promisit ei reficere suo simplici verbo | et litem aliquam nec questionem, citationem, litterarum impetrationem per se vel per alium in curia domini | auditoris domini pape, domini episcopi nec alia qualibet promisit non movere, sub pena | XXV librarum denariorum. Quam penam, solempni stipulationi promissam, ei dare et solvere | promisit si contra faceret et de predictis facere confessionem promisit ei coram iudice Comunis | Perusii ad eius petitionem et pena soluta vel non, hic contracus sit firmus. | Hoc actum Perusie, ante cameram Iacomutii domini Paridis, coram Niccolu|tio Angeli et Fomaguolo Peri testibus.

(SN) Et ego Iacobus Andree imperiali auctoritate notarius predictis | interfui, rogatus subscripsi et publicavi.

 

a. segue renuntians exceptioni non facte refutationis et non esse | ei satisfactum, ripetuto                               b. -i corr. su s