Quietanza

1286 novembre 13, Perugia.

In nomine Domini, amen. Anno eiusdem MCCLXXXVI, indictione | XIIII, tempore domini Honoriia pape quarti, die XIII in|trantis mensis novembris. Ranaldus Bonaionte | per se et suos heredes et pro Iacopucio domini Leonardi, pro quo | promisit de rato, presente et exprexe consentiente Yallo filio dicti | Iacopucii, fecit finem et perpetuam refutationem et pactum de | non ulterius petendo Vanni Gualfreducii de Pistorio, | pro se et eius heredes stipulanti, de omnibus usuris et male | ablatis, quas habuisse et recepisse ab eis vel ab alio pro | eis, ultra sortem, nomine et ocasione unius contractus sum|mam continentis XXIIII librarum denariorum, scripti manu mei notarii; quia | confessus fuit quod ei fuit satisfactum, renuntians exceptioni | non facte refutationis et non esse ei satisfactum et omni alii | legum auxilio. Et promisit ei quod nemini ius dedit nec | cessit aliquod alicui quod ei nec eius heredibus nec huic contractui | esset nociturum; quod si aparetur, promisit ei ipsum ius rea|quirere et eum et eius heredes et bona promisit conservare | indempnes et litem aliquam nec questionem, citationem, litterarum | impetrationem per se vel alium promisit non facere nec movere, | sub pena XXV librarum denariorum. Quam penam ei dare et | solvere promisit si contra faceret et de predictis facere | confessionem promisit ei coram iudicem Comunis Perusie ad eius | petitionem et pena soluta vel non, hic contractus | sit firmus. Hoc actum Perusie, ante cameram Iacomutii domini | Paridis, coram Angelo Fontis notario et Scla|vina Donati testibus.

(SN) Et ego Iacobus Andree im|periali auctoritate notario predictis inter|fui, rogatus subscripsi et publicavi.

 

a. -ori su corr. con segno abbr. superfluo