Sentenza

1254 dicembre 17, Pistoia. 

In nomine Domini, amen. Ego Capitucius iudex confit. Comunis Pistorii, congnitor cause litis et diferentiea que vertebantur | inter Astucium quondam domini Lanfranchi ex parte I et Benedettum Primi, tutorem Belladammani filie quondam Pellegrini, | ex altera. Tenor petitionis dicti Astucii talis est: Astucius quondam domini Lanfranchi habens causam a Bentivengnab | Burracetii, agit contra Benedettum Primi, tutore sive mundualdum Belladammani filie Pellegrini, petens ab eo | tamquam a tutore ipsius Belladammani sibi dari et solvi unum congium vini tam pro preterito quam presenti anno, quod congium | pater dicte Belladammani dare tenebatur pro afficto, occasione cuiusdam petii terre positi in Vergario. Item quia dictus | [Pe]llegrinus consuevit, sive aliquis sive aliqua de familiam sive uxorc ipsius, prestare et prestitit, II vicibus vel tribus et | [ul]t(ra) medium congium musti et ultra dicto Astuccio medium congium musti pro anno et hec petitio positam conditionem contracti | igitur vel conditionem ex lege municipali vel contracti conditionem extipulatione vel prescriptis verbis, vel o(rdo) i(uris) et positis omnibus occasionibus | et conditionibus super hoc facientibus salvo igitur iure addendi vel minuendi. Et responsio dicti redecti talis | est: Benedettus predictus autem litem contestatam opponit dicto Astuccio et eius petitioni omnes exceptiones sibi pro ipsa | pupilla et ipsi pupille competentes et competitura, dilatorias et perentorias, doli et in facto et ex parte agentis et ea | male et inite posite, negat se teneri dictam petitionem. Lite itaque contestata et sacramento calump[nie] | prestito ab utraque parte coram me Capitucio iudice suprascipto, visisque dictis testium inductis a dicto Astucio | et, interrogato a dicto Astucio ipsi Benedetto, factis et responsis ipsi Benedettid, viso suprascripto termino asserito utrique | parti et visis o[mnibus] requisitionibuse de dicto Benedecto factis, et ipso termine et terminisf ipsorum requisitionum | elapsis et cursis diligenctig quoque deliberatione premissa, habito contra super predictis consilio sapientis domini Gratie | iudicis filii domini Nicholai, pro ea que vidih et cognovi, Dei nomine et a me invocato, ego Capitucius iudex suprascriptus | talem in scriptis sententiam do, presente dicto Astuccio et assente dicto Benedetto et per contumaciam quod dictum Benedettum | Primi tutorem suprascripte Belledammani, tutorio nomine pro ea, et ipsam Belladammanum in unum medium congium vini | pro anno proximo preterito et in unum alium medium congium vinii presenti anno dicto Astuccio per sententiam condampno et in expensis | factis a dicto Astucio quia se tantum expendisse iuravit, facta prius de expensis legittima tassatione, in XXV solidis | predictum Benedettum tutorio nomine pro dicta Belladammano et ipsamj Belladammanum in scriptis per sententiam | [condam]pn[e]. Lata fuit predicta sententia Pistorii, in palatio Communis, coram domino Rainerio Cancellerii | et Ammana[to] Lanfranchi et Iohanne Franceschi testibus rogatis. Anno Domini Millesimo CCLIIII, indictione | XIIII, XVI Kalendas iannuarii.

(SN) Egok Guastaspada filius Iustamenti imperiali auctoritate notarius predicta inveni in | actis domini Capitucii iudicis confit. factis tempore ultra sex menses domini Iordani de Lucino | olim potestatis Pistoriensis prout ibidem inveni hoc transcripsi et fideliter exsemplavi, anni Domini M|CCLV, indictionel XIII, III Nonas martii.

a. -e corr. su altra lettera con segno abbr.                   b. -a aggiunta nell’interlineo sup.                 c.  con segno abbr. superfluo          d. B Benedtti                e. segue a espunta              f. B termins          g. -g- corr. su altra lettera                                h. -di corr. su altre lettere     i. B vni                                j. B ipam senza segno abbr.             k. Ego in monogramma     l. segue c cassata