Affitto

1240 luglio 27, Pistoia.

In Christi nomine, amen. Pelegrinus quondam Beldoni locavit, dedit et concessit ad affictum Benefeci quondam Bo[....]|li et Ciciliane uxori sue unam domum cum casamento, terreno et curte positis circa ipsam domum, cum | omnibus pertinentiis, accessibus et egressibus suis et edificio suo toto quod in se continet et cum iuribus et actionibus | quod vel quam habent vel habere videbantur in muro quia est inter domum Ammanate et curtem predictam et cum | uno pede terreni undique extra murum ipsius domus et sicut trait grunda ipsius domus excepto circa | st[iam] que est ibidem, ubi promisit eis dare et deditb ex parte terreni dicti Pelegrini sicut trait murus | dicte stie tantum usque ad terrenum ipsius Ammanate et non ulterius. Que quidem omnia posita sunt in | Capite Viterbi, in cappella Sancti Marci, ad unum se tenentia et sunt eis fines: a duabus partibus | ipsius Pelegrini, a III et IIII via publica; et dedit et concessit idem Pelegrinus eisdem iugalibus ex eadem | causa iura omnia et actiones sibi exinde vel in predictis competentia et competentes, costituens eos inde pro|curatores et dominos in rem suam; prestans eisdem licentiam intrandi in possessionem et tenutam ipsarum | rerum ad affictum locatarum sua auctoritate ad faciendum inde per affictum quicquid facere voluerint, | costituens se pro eis ea omnia possidere donec possessionem ex eis fuerit adepti. Quam quidem locationem | de cetero firmam et ratam haberec cum omnibus suprascriptis et contra non agere et ipsas res ad affictum locatas defendere | et exbrigare suis expensis ab omni persona et loco in causa et extra causam ac totius cause honera subire et | de omni suo dato et alienato retro a se non factis promisit dictus Pelegrinus iamdictis Benefeci et Ciciliane, | obligans inde se ac suos heredes sub pena VI librarum Pisanorum, quam eisdem iugalibus solvere promisit, si predicta omnia et singula | non observaverit aut si contra fecerit et pena soluta rato manente contractu. Pro qua locatione et concessione ad affictum |  confessus fuit dictus Pelegrinus se recepisse ab ipsis iugalibus, nomine pretii, libras III Pisanorum, renuntians exceptioni non soluti | sibi pretii suprascripti et non dati; tantum vero est quod ex dictis domo, curte, casamento seu terreno et omnibus | suprascriptis ad affictum locatis dicti Benefeci et Ciciliana ita quod in solido reddere promiserunt ipsi Peleg[rino] | annuatim de cetero, mense augusto, in predicto loco annuum affictum trium ominarum boni frumenti [ad rec]|tam ominam Pistoriensem venditalem et non plus nec aliud; obligantes inde se et suos heredes in solido predicto Peleg[rino], | super quibus renuntiaverunt beneficio auctoritatis de pluribus reis et epistole divi Adriani et omni alii, hoc etiam inter ipsos contrahen|tes acto et expresso quod ipsi iugales vel alter eorum possint et liceat eisd redimere ipsum affictum pretio III librarum Pisanorum pro qua|libet omina quandocumque eis seu alteri ipsorum iugalium placuerit, et ipse Pelegrinus teneatur eis tunc ipsum vendere | et res predictas ex quibus redditur proprium pro tanto pretio suprascripto et facere eis inde cartam venditionis ut moris est. Que | omnia inter se ad invicem observare promiserunt dicti contrahentes apponendo huic contractui pactum terrene | requisitionis prout continetur in constituto Pistorii "De possessionibus affictatis". Acta sunt hec Pistorii, | in Viterbo, in domo mei Petri et consortium, presentibus Iuncta quondam Bellindonis et Vita quondam Fave [testibus]. | Anno Domini MCCXL, indictione XIII, VI Kalendas augusti.

(SN) Ego Petrus notarius quondam Piovanelli prefatis interfui et ea omnia rogatu ipsorum contrahentium | scripsi et fideliter publicavi et ubi superius interlineatum est “habere” propria manue scripsi.

 

a. Segue i depennata         b. et dedit aggiunto con segno di rimando alla fine della datatio, dopo augusti                               c. habere aggiunto nell'interlineo sup. con inchiostro più chiaro                          d. et liceat eis aggiunto con segno di rimando alla fine del dispositivo, dopo affictatis              e. Segno abbreviativo cassato sopra -n-