PT AC, Perg. 14

1291 febbraio 19, Pistoia.

In Christi nomine, amen. Cerracchius condam Arrenduti de Carmignano recepit et habuit | libere mutuo de pura sorte et capitali, prout in veritate confessus fuit, a domino | Bambotto olim domini Bericordati de Laççariis libras sexaginta qua[ttu]or | et solidos decem bonorum denariorum florenorum parvorum. Quas LXIIIIor libras et quos solidos X promisit et con|venit idem debitor reddere et restituere eidem creditori vel eius heredibus vel eius nunctio | speciali hinca ad VI menses proxime venturos in civitatibus Pistorii, Florentie, Luce et Prati | [et] Ca[rm]ignani et in omnibus aliis civitatibus, locis et terris, nundum et foris, in quibus | [i]nventus fuerit et dictus dominus Bambottus vel eius nunctius petierit ab eodem et h[eredibus], | sub pena dupli dicte pecunie et refectione dampnorum et expensarum litis [et extra et obligatione] | sui et suorum heredum et bonorum. Renunctians fori privilegi exceptioni nec [non] | numerate dicte pecunie et omni alii iuri et legum auxilio in totum. Pro | quibus omnibus et singulis firmiter observandis et firmis et ratis habendis et | tenendis, Michele condam Baruccii de dicto loco, precibus et rogationibus dicti Cerracchii, | apud ipsum dominum Bambottum extiterit fideiussor sub obligationeb sui et suorum heredum | et bonorum; renunctians beneficio novorum costitutionum de fideiussoribus et omni alii suo | iuri. Cui Cerracchio, ut principali, et cui Micheli, ut fideiussori, volentibus et p[e]|tentibus, ego Iohannes notarius infrascriptus precepi quatinus predicta omnia deberent observare. Actum | Pistorii, ad plateam Unbroncelli, presentibus Bindino Ugholini, Cianco Ta|ncredi et Meo Baldecti testibus ad hec vocatis et rogatis. Sub anno dominice nativitis MCCLXX|XXI, indictione quarta, die XVIIII februarii.

(SN) Ego Iohannes condam [.............................. | iudex] atque notarius [predictis omnibus] interfui et [rogatus scripsi] et | fideliter publicavi.

 

a. A hi(n)c corr. da altro   b. -g- corr. su altra lettera

stampa