PT AC, Perg. 12

1270 aprile 7, Pistoia.

In Christi nomine, amen. Dominus presbiter Vezolus plebanus | plebis de Quarrata et Bonaiuncta Bonsignoris et Iacobus Vin|ture fideicommissi seu executores ultime voluntatis Lamandi|ne filie condam Bonaccursi defuncte, volentes adimplere volunta|tema ipsius Lamandine, locaverunt et dederunt iure afficti et in affictum | Racconciato condam Coglavere de populo Sancti Pauli, videlicet unam domum que | fuit suprascripte Lamandine positam in dicta cappella, cui sunt fines: ab I via, | a II presbiteri Guillielmi de Luccian(a), a III heredes domini Carledonis, classo mediante, | a IIII heredes Accursi Vili et cetera; tantum est quod de totob singulis annis in mense | ianuarii reddat et reddere teneatur dictus Racconciatus et eius heredesc de ipsa domo Operi Sancti | Pauli, nomine afficti et per affictum, unam quartinam boni olei pro luminaria ipsius [ecclesie] | pro anima suprascripte Lamandine ad rectam mensuram Pistorii apud ipsam ecclesiam. Quod affictum unius | quartine olei in dicto mense apud ipsam ecclesiam de cetero dictus Racconciatus ipsi Operi et operarii | ipsius Operis locatoribus suprascriptis recipientibus et stipulantibus nomine ipsius Operis reddere et solvere de cetero promisit | et convenit sine aliqua exceptione, alioquin dampna et expensas et vectigalia nuntii, ideo factis integre resarcire et | nomine pene solvere duplum dicti annualis afficti et exinde se ac suos heredes et dictam domum locatam dictus | Racconciatus obligat Operi predicte, renuntians omni iure et exceptioni et legum auxilio et quod sine causa vel iniusta | [causa. P]actum vero ultime sue voluntatis apposuit dictus Racconciatus in ipso contractu quod dicta domus | [libe]re et expedite remaneat post mortem suam Operi predicte, tamen possit in eam habitare domina | Bonfuita uxor sua, donec vixerit et ibi stare voluerit, solvendo omni anno donec ibi steterit affictum | memoratum Operi supradicte et hec valere voluit sue ultime voluntates. Actum Pistorii, in ecclesia Beati Pauli predicta, presentibus presbitero Accurso rectore et presbitero Uliverio canonico ecclesie memorate et Guido Lamberti | testes ad hec. Dominice nativitatis anno MCCLXX, XIII indictione, die septimo aprilis.

(SN) Ego Iacobus Venture de Vignol(e) sacri palati notarius predictis interfui et ea | omnia rogatus subscripsi et publicavi.

 

a. Seconda -t- inchiostrata                              b. Con segno abbr. superfluo sopra -o          c. primo tratto di h- corr.                 

stampa