PT AC, Perg. 26b

1297 gennaio 19, Pistoia.

Martinus condam Ravallini cappellea Sancti | Pauli fuit confessus mutuo recepisse | a Viviano Rustichi cappelle Sanctib Iohannis | Forcivite soldos viginti unum denariorum florinorum | parvorum, quos hinc ad terminum trium mensium reddere | promisit dicto creditore vel suis heredibus, cum dampnis | et expensis ad penam dupli suprascripte pecunie. Ob[ligans] | se et suos heredes et bona; renuntians exceptioni non | sibi mutuate et numerate suprascripte pecunie, fori privi|legio et omni legum auxilio. Cui debitori vollenti, | ego Ranerius notarius infrascriptus precepi per guarantigia | ut predicta observet. Actum Pistorii, in apote|ca domus mei Ranerii notarii infrascripti, presentibus Fede|righo Bonverterii et Vanne eius filio | testibus. Anno Domini MCCLXXXXVII, indictione X, | die XVIIII  ianuarii.

(SN) Ego Iohannes condam ser Ranerii | Stoldi iudex ordinarius atque notarius predicta | inveni in actis sive abrevia|turis suprascripti Ranerii notarii olim mei | patris, prout inveni hic inde | transcripsi et exemplavi et meum signum | posui, ex commissione michi facta a dicto | Ranerio ex testamento ab eo | condito, scripto manu ser Bonumpa|ris Soffredi notarii.

 

a. B ccap(elle)                      b. Segue Pauli depennato

stampa