1297 gennaio 18, [Pistoia], nella bottega del notaio.

Ciecchinus filius Doni cappelle Sancti Pauli, emancipatus a patre, | ut dixit continetur in carta facta manu Puccini Iacobi Venture | notarii, fuit confessusa in veritate se mutuo recepisse a | Vianob Rustichi cappelle Sancti Iohanni Forcivite soldos quinquaginta | quinque denariorum florinorum parvorum. Quos denarios dicto creditori vel suis | heredibus hinc ad sex menses proximos venturos reddere promisit, dampna | et expensas resarcire, obligans se et suos heredes et bona ad | penam dupli suprascripte pecunie; renuntians exceptioni non sibi mutuate et | numerate suprascripte pecunie, fori privilegio et omni legum auxilio. | In quo debito et pro predictis observandis a dicto Cecchino, | Martinus condam Ravallini cappelle Sancti Pauli, rogatione | suprascripti Cecchini apud dictum Vianumc, se constituit et fecit | pagatorem, obligans se et suos heredes et bona ad suprascriptam | penam, renuntians beneficio de fideiussoribus et omni alii iuri. Quibus | principale et fideiussori vollentibus, ego Ranerius notarius infrascriptus | precepi per guarantigia ut predicti observent. Actum in apo|techa domus mei Ranerii notarii infrascripti, presentibus Mellio|rino Pasquecti et Fortuccio Mellii testibus. | Anno Domini MCCLXXXXVII, indictione X, die | XVIII ianuarii.

(SN) Ego Iohannes condam ser Raynerii | Stoldi iudex ordinarius atque notarius | predicta inveni in actis sive | abreviaturis suprascripti Ranerii notarii | olim mei patris, prout in|veni hic inde transcripsi | et exemplavi et meum signum | posui, ex commissione michi facta | dicto Ranerio ex testamen|to ab eo condito, scripto manu | ser Bonaparis Soffredi | notarii.

 

a. -s corr. su altra lettera                  b. Così B per Viviano        c. Così B per Vivianum