1301 maggio 15, nel Palazzo Comunale a Pistoia.

In Christi nomine, amen. Martinus Ravallini de cappella Sancti Pauli fuit | confessus causa mutui habuisse a Viviano Rustici tres florinos de auro et | solidos novem et denarios sex parvorum florinorum denariorum, quos ei promisit reddere hinc ad tres | menses proximos, sub pena dupli et refectione dampnorum et expensarum litis et extra | et obligatione sui suorum heredum et bonorum. Renuntians exceptioni sibi non numerate | dicte pecunie, omnique auxilio legum, hoc pacto inito inter eos expresso | videlicet quod, facta solutione predicte pecunie a dicto Martino ipsi Viviano, | datur et intelligatur esse cassum aliud instrumentum septem librarum et | solidorum X vel pluris vel paucioris quantitatis, scriptum manus mei | notarii infrascripti et nullius valoris. Et ego Baruccinghus notarius infrascriptus precepi | predictis contrahentibus volentibus et confitentibus quod suprascripta et hoc | instrumentum observent. Actum Pistorii, sub porticu palatii Comunis | Pistorii, presentibus ser Lippo Cerchi et ser Ceccho Bonis, testibus ad hec vocatis et | rogatis. Sub dominice nativitatis anno millesimo trecentesimo primo, | indictione quartadecima, die quintodecimo mensis maii.

(SN) Ego Baruccinghus filius Sclatte imperiali | auctoritate iudex ordinarius et notarius predictis omnibus interfui, | rogatus scripsi et fideliter publicavi.