1313 marzo 31, Pistoia.

In Christi nomine, amen.
Meus condam Datuccii Arrighi de cappella Sancti Petri in Cappella, qui moratur | in cappella Sancti Pauli, vocavit se bene solutum et esse plenarie satisfactum | a Maxio condam Volini de omni eo et toto quod ab eo petere posset quacumque | occasione usque ad presentem diem cum scripturis publicis vel sine scripturis. | Et etiam vocavit se solutum et se fore contentum et esse plenarie satis|factum a dicto Masio de omni eo et toto quod a dicto Masio petere posset vel in | eius bonis vel in bonis que condam fuerunt Vollini Barduccii patris | olim dicti Masii aut domine Bellafemine olim matris eiusdem Masii, quo|cumque iure vel obligatione factis per predictum Vollinum et dominam Bellafemi|nam vel alterum eorum Dato condam Arrighi predicti vel quod obligati forent | predicti Volglinus et domina Bellafemmina predicto Dato sive Datuccio aut | dicto Meo quocumque iure, causa vel modo usque ad presentem diem, cum scripturis | vel sine scripturis publicis vel privatis. Et liberavit et absolvit | dictum Masium et suos heredes et bona et ac etiam heredes et bona que | condam fuerunt dictorum Volglini et domine Bellafemmine et cuiusque eorum de | omni eo quod ab eis vel in eorum bonis posset petere, quacumque occasione usque ad | presentem diem seu petere poterat dictus Datuccius olim pater dicti | Mei, faciens finem et pactum perpetuum de ulterius predictorum occasionum | aliquod non petere. Quam liberationem et absolutionem et pactum et omnia | et singula suprascripta et infrascripta promisit dictus Meus, stipulatione solempni, dicto | Masio perpetuo firma et rata habere et tenere et contra non facere vel | venire per se vel aliam personam nec agenti contra consentire | et de omni suo dolo et allienatione et dicti Datuccii factis de predictis | defendere et disbrigare in iudicio et extra, expensis dicti Mei, ad penam | dupli eius unde ageretur et pena soluta vel non, ratis manentis | predictis ratoque manente contractu et pro hiis observandis obligavit | se et suos heredes et bona. Renuntians condictioni sine causa vel ex iniuxta | causa et omni legum auxilio in totum. Cui Meo volenti et confite|nti, nomine guarentigie, precepi ego Bonagiuncta notarius infrascriptus ut contractum | et omnia contenta in eo observet. Actum Pistorii, in cappella | Sancti Pauli; presentibus Vanne Dominici fabro et Vanne Donati de | Tiççana testibus rogatis ad hec; anno dominice nativitatis millesimo tre|centesimo tertiodecimo, indictione undecima, die ultima mensis marçii.
 
(SN) Ego Bonagiuncta Conforti imperialis auctoritate | iudex ordinarius et notarius predictis interfui et rogatus | scripsi et publicavi.