1256 agosto 19, Pistoia. 

Exemplum.

In Christi nomine amen. Iacoppus condam Bernardi infirmus corpore, sanus tamen mente, nolens decedere ab intestatu, per hoc nuncupativum testamentum exponit breviter | quod de suis bonis post suum decessum fieri velit. In primis voluit et iussit quod de bonis suis post suum decessum solvantur et dentur pro remedio anime sue suorumque parhentum | libras XXX Pisanorum, in quibus solvendis et dandis instituit sibi suos fideicommissarios Toschum Morandi et Lanfrancum notarium condam Boniohannis et quemlibet eorum in solidum videlicet: operi Sancte Ma[ri]e | [Nov]e pro una libra olei emenda in futurum solidos XX et presbitero dicte ecclesie solidos V et ecclesie maiori solidos X et super Corpus libras III et ecclesie Fratrum Minorum solidos X et | ecclesie Fratrum Predicatorum solidos X et hospitali Schalciatorum videlicet Lebrosisa pro camisis vel commestionibus eorum solidos XX et hospitali Marie solidos V et hospitali de Braina | solidos VI et unicuique operi Pistorii denarios XII et operi Sancte Marie Nove solidos V et illi de Sancto Paulo solidos III et operi Sancti Petri Maioris solidos III. Item iudicavit et reliquid Melliorato | Clarentis libras X de bonis suis. Item iudicavit Tosco Morandi solidos XL et Melliorato suo fratri solidos XL. Item iudicavit Vallinetri solidos XL. Item Grimaldo solidos XL. Item Ben|citari sorori Vallinetris et Grimaldi solidos XL. Item Ricche sororib Gualtrati solidos XX. Item Bonafemine filie condam Baccialleri solidos XX. Item Agevili sorori Vallinetris | [s(olidos) ... Item con]fitetur se habuisse dotem pro domina Pellegrina sua uxore libras LX Pisanorum; quam dominam Pellegrinam suam uxorem dimisit dominam usufructariam donec | [vixerit ....] mo(r)a(r)i et abitare in omnibus suis bonis que nunc habet. Item iudicavit Benvenute filie condam Palmieri solidos XL de bonis suis. Item iudicavit Baroni | [................] unam domum positam Pistorii, in Porta Sancti Petri, cui sunt fines: ab [I] domus dicti Iacoppi ubi habitat, a II Baronis fratris | [........... ho]spitali, a III via, a IIII Iuncte Brune; item mellioramentum unius petie terre posite in Calelestri, cui sunt fines: ab I Benedicti Maranca[di], | a II Lamandine rellicte [A]rrigi, a III filii condam Marsoppini, a IIII Olassus, de suo reddito a(nnuo) suprascriptum VI homina milii. Et suprascripti hospitali Sancti Iohannis item | unum corectum et unum par coratharumc et unam coctam blavectam. Item de dictis XXX libris, pro mil[le] missis cantandis libras IIII Pisanorum et solidos IIII reliquos ubi dictis | suis fideicommissariis vel alicui eorum in solido videbitur. Et reliqua sua bona que super starent voluit quod vendantur et dentur per dictos suos fideicommissarios et ubi eis | videbitur et omnia alia et restituendad dote dicte sue uxoris, si morari noluerit, per eos vel per aliquo eorum in solidum. Et hec est eius ultima voluntas | quam voluit valere iure testamenti et quocumque iure melius velere potest, saltim valeat iure cod[i]cillorum. Acta sunt hec Pistorii, in domo dicti Iacoppi, | coram Stancollo Golli, Gualterocto Gr[..]i, Fr[a]merigo notario condam Boniohannis et Iacopo Deodati et Riccobono Ugolini et Bonac(ur)so Bencivenni et Alluminato | Toschi testibus rogatis. Anno Domini MCCLVI, indictione XIIII, XIIII Kalendas septembris.

(SN) Lanfrancus condam Boniohannis imperiali auctoritate notarius predictis interfui et ea omnia scripsi et publicavi.

(SN) Egoe Fran[cisc]us filius Benvenuti auctoritate inperiali iudex ordinarius atque notarius suprascriptum instrumentum in quodam | alio scripto et rogato manu suprascripti Lanfranchi notarii vidi et legi et prout id ibi reperi, hic inde transcripsi | et fideliter exemplavi et eodem cum Guidone Barlectini notario legenti oscultatof et ad rei maiorem eviden|tiam singno in meo et nomine apponito, rationabiliter rubricavi currentibus testibus. Anno Domini MCC|LVIII, indictione I, VI Kalendas ianuarii.

a. inchiostro caduto nella parte alta di -s-  b. B so(ror)i con s- corretta da i, preceduto da una lettera cassata e da o espunta            c. seconda -a- su corr.           d. B restitueda senza segno abbr.    e. Ego in monogramma      f. o- corr. da altra lettera