1223 dicembre 25, [Pistoia], presso la porta Guidi.

In Christi nomine, amen. Anno ab eius nativitate MCCXXIIII, VIII Kalendasa ianuarii, indictione X[I]I. | Beldonus quondam Segnorecti vediditb, dedit et iure proprio tradidit Maio filio | quondam Bonafedi et Benvenuto filio Iunte unum petiolum terreni positum ad Cru|cem de Furcule, in parochia Sancti Marci, cum omnibus suis pertinentiis, cui sunt fines: a du|abus partibus ipsius Beldoni, a III predictorum emptorum et a IIII Lombarde filie quondam Pii | Baldini; cedens et mandans eisdem emptoribus quicquid iuris et actionis in dicta re | et venditione habebat, nichil in posterum sibi reservans inde, pro pretio finito XX | solidorum, quod ab eisdem emptoribus ipse Beldonus accepit ut fuit confessus, renuntians non | numerati pretii exceptioni; licentiam quoque dedit et concessit ipse Beldonus predictis empto|ribus ingrediendi in possessionem et tenutam dicte venditionis et rei, sua auctori|tate scilicet auctoritate emptorum, ut omni tempore de cetero sit in potestate pre|dictorum emptorum et eorumc heredum et cui dederit, ad habendum, tenendum ac pos|sidendum et ad faciendum exinde iure proprii, quicquid umquam facere voluerint, si|ne contradictione ipsius Beldoni et eius heredum vel alterius persone. Quam quidem ven|ditionem de cetero semper firmam et ratam habere et eam prenominatis emptoribus et [eorum] here|dibus et cui dederint legitime defendere et auctorizare atque disbrigared ab omni | persona suis expensis et nullo modo eos exinde litigare, omniaque dampna et expen|sas litis que inde fierent resarcire suprascriptus Beldonus firmiter promisit; alioquin pro|misit et se suosque heredes obligavit componere et dare eis, nomine pene, predicte | venditionis duplum ibi vel in simili loco, sub extimatione tunc iuste | facta, renuntians omni iuri et legum auxilio et exceptioni. Actum in porta Guidi, pre|sentia Iunte quondam Pieri et Aliocti quondam Petri, ad hec rogatis et vocatis testibus.

(SN) Ego Astuldus Apostolice Sedis notarius interfui et hec omnia ipsius | Beldoni rogatione scripsi et fideliter publicavi et illud superius | ubi dicit “Kalendas”, ego idem scripsi et emendavi.

 

a. K(a)l(endas) aggiunto nell'interlineo superiore    b. Così A senza segno abbr.             c. Segue et eor(um) ripetuto            d. -ga- ripassati