Acta sanctorum

[5rA]  ad locum cum sodalibus suis iuvenulis, quasi insultaturus puellae, cum quibus libidinis suae se posse credebat ludibrium exercere. Et ingressos ante se furentes pueros et turpiter sevientes, cum omni veneratione et ingenti ammiratione egressos, cepit imponentes arguere atque vanos et molles ac miseros iudicare. Et irridens eos, locum in quo virgo orabat audacter ingressus est. Et videns tantum lumen circa eam, non dedit honorem Deo, sed irruens in ipsum lumen priusquam vel manu eam contingeret, cecidit in faciem suam et profocatus a diabolo expiravit. Videntes autem socii eius quod moras intus faceret, putabant obscenis eum operibus occupari. Et ingressus unus ex iuvenibus, qui ei familiarior erat, ut congratularetur insultationi eius, et mortuum eum inveniens, exclamavit voce magna dicens: “ Piissimi Romani, succurrite; magicis artibus ista meretrix prefecti filium interfecit”. Fit repente concursus populorum ad theatrum et varia furentis populi adclamatio. Alii dicebant magam, alii innocentem, alii sacrilegam conclamabant. Perfectus [sic] autem, audiens filium suum interisse, cum ingenti tumultu venit ad theatrum. Et ingressus locum in quo corpus filii eius iacebat exanime, cum ingenti clamore dicebat beatissimae virgini: “Crudelissima omnium feminarum, et ad filium meum voluisti apodixen tuae artis magicae demonstrare?” Et cum atque huiuscemodi verba repeteret et causas [5rB] mortis eius ab ea vehementer inquireret, ait ad eum beatissima Agnes: “Ille, cuius voluntatem volebat perficere, ipse in eum potestatem acceperat. Qua re autem omnes qui ad me ingressi sunt sani sunt? Quia universi dederunt honorem Deo, qui mihi misit angelum suum et induit me hoc indumentum misaericordiae et custodivit corpus quod ab ipsis cunabulis Christo consecutum est et oblatum”. Videntes ergo splendorem angelicum, adorabant omnes et ascendebant inlesi. Hic autem impudens statim ut ingressus est, sevire cepit et fremere. Cumque manum suam ad me contingendam aptaret, dedit eum angelus Domini in reprobam, quam conspicis, mortem. Dicit ei prefectus: “In hoc apparebit quia non magicis artibus ita gessisti, si deprecata fueris ipsum angelum ut restituat mihi filium meum sanum”. Cui beata Agnes dixit: “ Licet fides vestra hec impetrare non mereatur a Domino, tamen quia tempus est ut virtus domini mei Iesu Christi manifestetur; egredimini omnes, ut solitam ei orationem offeram”. Cumque universi fuissent egressi, prosternens se in faciem plana, rogare cepit Dominum ut iuvenem suscitaret. Orante autem illa apparuit angelus Domini qui etlevavit eam flentem et confortans animum eius iuvenem suscitavit. Qui egressus foras cepit voce publica clamare et dicere: “ Unus Deus in caelo et in terra et in mari qui est Deus Christanorum. Nam omnia templa vana sunt, dii qui loquuntur vani sunt et penitus nec sibi possunt nec aliis aliquod auxilium exhibere”. Ad hanc vocem omnes aruspices et templorum pontifices conturbabantur et fit [5vA] per eos vehementior quam fuerat seditio populorum. At omnes una voce clamabant: “Tolle magam, tolle maleficam, quae et mentes mutat et animos alienat”. Prefectus autem videns tanta mirabilia obstupuit. Sed veritus proscriptionem si contra templorum pontifices ageret et Agnem contra suas sententias defensaret, vicarium ad seditionem populi iudicem dereliquit. Ipse autem tristis abscessit quod eam non potuit post resuscitationem filii sui liberare. Tunc vicarius Aspasius nomine iussit in conspectu omnium ignem copiosum accendi et in medio eam praecepit iactari flammarum. Quod cum fuisset impletum, statim in duas partes divisae sunt flammae et hinc atque illinc populos seditiosos exurebat. Ipsam autem penitus in nullo contingebat incendium. Eo magis hoc non virtutibus divinis sed maleficiis reportantes, dabant fremitus inter se populi et infinitos clamores ad caelum. Tunc beata Agnes expandit manus suas in medio ignis et his verbis orationem fudit ad Dominum: “ Omnipotens adorande, colende, tremende, Pater domini nostri Iesu Christi benedico te, quia per Filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcitias diaboli impolluto calle transivi. Ecce et nunc per Spiritum Sanctum rore caelesti perfusa, focus iuxta me moritur, flamma dividitur et ardor incendii huius ad eos, a quibus in me ministratur, effunditur. Benedico te Pater praedicande, qui etiam inter flammas intrepidam me ad te venire permittis. Ecce iam quod credidi video, quod speravi iam teneo, quod [5vB] concupivi complector. Te confiteor labiis, te toto corde, te totis visceribus concupisco. Ecce ad te venio unicum et verum Deum qui cum domino nostro Iesu Christo filio tuo et cum Spiritu Sancto vivis et regnas semper in cuncta saecula saeculorum, amen”. Cumque complesset orationem, ita omnis ignis extinctus est ut nec tepor quidem incendii remaneret. Tunc Aspasius, urbis Romae vicarius, populi seditionem conferens in guttur eius gladium mergi praecepit. Atque hoc exitu roseo sui sanguinins rubore perfusam, Christus sibi sponsam et martiram consecravit. Parentes vero eius nullam penitus tristitiam habentes cum omni gaudio abstulerunt corpus eius et posuerunt illud in praediolo suo, non longe ab Urbe, in via quae dicitur Numentana. Ubi, cum omnis turba Christianorum concurreret, insidias a paganis perpessi sunt. Et videntes populum infidelium super se venientem armatum omnes fugierunt. Aliquanti tamen lapidum ictibus lesi evaserunt. Emerentiana autem, quae fuerat collectanea eius, virgo sanctissima licet cathecumina constanter intrepida stabat immobilis et his verbis exprobrabat eos: “Superflui, miseri, caduci atque atrocissimi, Deum omnipotentem colentes occiditis et percussione lapidum innocentes homines iugulatis?” Hec et his similia dum turbis furentibus diceret, lapidata est ab eis et orans iuxta sepulchrum Agnes beatissimae emisit spiritum, non dubium est quod in suo sanguine babtizata quae pro defensione

stampa