PT AC, Perg. 5

1225 febbraio 15, Pistoia.

In Christi nomine, amen. Beldonus quondam Segnorecti locavit et dedit ad affictum | Birello et Odito quondam Angilerii medietatem pro diviso ex parte orien|tis unius domus posite in Capite Viterbi ad Crucem de Furcole, | usque ad mediam columnam, cum voitino et area posita ante ipsam domum | usque ad terminum fixum ibi ad pedem cuiusdam ficus et cum terreno posito | post ipsam medietatem domus usque ad foveam dicti Beldoni, cum solo | et edificio eius omnibusque suis pertinentiis, omnique iure et actione sua, cui | sunt fines: ab I via, a II terra dicti Beldoni, a III eodem modo, a IIII | Rodulfi. Cuius rei causa recepit ab eis nomine servitii, ut confessus est | nomine servitii, tres libras denariorum Pisanorum, renuntians exceptioni non numerate et date sibi | pecunie, et omni alii iuri et exceptioni. Licentiam quoque eis prestitit dictus Beldonus | intrandi in possessionem et tenutam dictarum rerum locata[rum] ad affictum | sua auctoritate ad habendum, tenendum, edificandum et ad faciendum inde per affictum | quicquid unquam ipsi Birellus et Oditus et eorum heredes per affictum | facere voluerint, sine contradictione et requisitione alicuius personea. Quam quidem loca|tionem et dationem ad affictum de cetero semper firmam et ratam habere et | dictas ad affictum locatas defendere et exbrigare suis expensis in iudicio | et extra ab omni persona et loco et eas non retollere suprascriptis affictariis nec eorum heredibus | firmiter promisit dictus Beldonus; obligans exinde se ac suos heredes ad penam | VI librarum Pisanorum eisdem affictariis solempne stipulatione solvere promisit et, pena soluta, contractus | in sua maneat firmitate. Tantum vero est quod ex predictis rebus ad affictum | locatis reddere promiserunt eidem Beldono et suis heredibus et cui dederint | annuatim de cetero, mense augusti, suprascripti Birellus et Oditus Pistorii aput | iam dictam domum quattuor ominas boni frumenti ad rectam ominam Pistoriensem | venditalem, sed in presenti augusti III ominas tantum. Hoc tamen inter eosdem contrahentes | acto quod ipsi Birellus et Oditus promiserunt eidem Beldono redimere III | ominas ex ipsis IIII ominis afficti, hinc ad X annos proximos, ita quod quamlibet ominam III libras | Pisanorum et ominam per annum; et ipse Beldonus promisit eis vendere et facere inde eis car|tam ad dictum eorum sapientis. Item sepedicti Birellus et Oditus promiserunt ipsi Bel|dono dare sibi viam eundi et redeundi ad partem suam domus predicte amplam | VI pedibus comunibus per terrenum positum ante ipsam domum, scilicet via debet esse comunis. | Et apposuerunt pactum terrene requisitionis prout continetur in constituto Pistorii "De | possessionibus affictatis". Acta sunt hec Pistorii, in domo F[o]resi Adaline, presentia | Bonfilioli fil[ii] Belli etb Gualfredi filii Riccobetii testium ad hec vocatorum. Sub anno | dominice nativitatis MCCXXV, [in]dictione XIII, XV Kalendas martii.

(SN) Ego Petrus [n]o[t(arius)] ac tabellio prefatis interfui et ea omnia, rogatu | ipsorum contrahentium, scripsi et publicavi fideliter.

 

a. segno abbreviativo superfluo sopra -ne                   b. et in nota tachigrafica aggiunto nell’interlineo sup.

stampa